Hľadaný výraz: Jer 50,44-46, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
44 Ecce quasi leo ascendet de silva condensa Iordanis ad prata semper virentia, quia subito currere faciam eos ex illa et, qui erit electus, illum praeponam ei. Quis enim similis mei? Et quis vocabit me in iudicium? Et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo? ”. 45 Propterea audite consilium Domini, quod mente concepit adversum Babylonem, et cogitationes eius, quas cogitavit super terram Chaldaeorum: certe abstrahent parvulos gregis, certe desolabuntur super eos pascua eorum. 46 A voce captivitatis Babylonis commota est terra, et clamor inter gentes auditus est.

1

mail   print   facebook   twitter